[243] EPISTOLA XLII[I].

Clarissimo & Doctissimo

GUILIELMO CANTERO.

Nonis Iuniis demum redditae mihi tuae sunt literae, quas Trajecto Batavorum ad me attulit tabellarius Hollandorum in Franciam Mauritius: quae tuae literae, ut semper alias, gratissimae certe fuerunt cum aliis multis nominibus, tum quod familiaritatis pristinae & animi in me tui vestigia in iis penitus impressa viderim. Vides autem, mi CANTERE, mihi qui ab aliis non ita sim paratus & instructus, quam sint utilia & necessaria amicorum eruditorum studia. Scis etiam in illis non minimo in loco te semper a me esse habitum. Itaque te quaeso ut nos in hac re certemus, nec patiamur, ut vel calumniatorum vel malevolentium molimentis artibusque haec nostra voluntas diluatur aut minuatur. Ego sane etsi in aliis tibi concedam facile, in hac re tamen paria facere cupio & volo. Utinam vero aliquandiu una agere, tecumque vivere mihi liceat. Quod vereor ut non possit, quando ita ad Vitulos properos. Cuperet certe frater tuus (qui tui desiderium nobis minuit, nam in hac regione familiariorem nec ego, neque ille, quam alter alterum habemus) is ergo vellet, & ego, ut proximo demum vere in Italiam versus pergas; nam & tum fratrem comitem habere poteris, & nos aliquando in Italia sodales. Eodem enim & nos intra annum DEO duce cogitamus. Neque hoc incommodo tuo fieri videbitur, si quidem ut emendate & eleganter formis illis plumbeis describantur Observationes & Lectiones tuae jam renovatae, optime meo judicio feceris, si ipse assis & magnam partem praesis, atque ita proxima hieme istic remaneas. Mirifice autem placuit (ut ad nostra tandem veniamus) tua illa Tibulliani loci emendatio. Ex Virgilio quod affers, optimum est, extatque ita in libris manuscriptis, & editis fere omnibus. Cautione tamen hic est opus: nam initio lib. X. legendum,
Aggeribus moerorum, & inundant sanguine fossae.
Libro XI. autem ita:
Agger murorum, nec inundant sanguine fossae.
Caeterum etsi (libet enim etiam penitius in tua meo more inquirere) illud e lib. III. Georgicorum:
--- Abde domo, & turpi ignosce senectae
Satis acute ex hiatus licentia ignorata a te sit emendatum, ut a nobis istud ex I. lib. initio.
Sit pecori, apibus, &c.
ut & vett. libb. confirmant: ut inquam acuta sit illa animadversio tua, tamen repugnantibus omnibus libris antiquis, & Servio eam existimo non esse facile admittendam, maxime cum antiqua scriptura videatur habere sententiam probabilem, & haud scio an non veriorem. Tu judicabis. Exponam breviter sententiam. Locus igitur ille est de equo generoso. Eum autem Virgilius, si vel morbis vel aetate fractus relanguerit, etsi utpote generosus & fortis equus, paullum etiam tum prodesse possit, tamen admonet ut domi retineamus, neque amplius fatigemus. Nam hoc certe crudele est ita miseris armentis abuti, ut ne quidem aegris, aut senectute confectis parcamus. Qua de re locus est egregius apud Plutarch. in vita Catonis Uticensis, ubi graviter acerbitatem Catonis, ejusque saevum ingenium in servos suos accusat, comparatque cum iis qui ne equis quidem vel annis, vel morbo infirmis non parcant, quod tamen fieri solitum fit. Ipse locum videbis. Nam optime huc facit. Eodem perduci possunt hi versus Ennii:
Sicut fortis equus spatio, qui forte supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.

Abde ergo, inquit Poëta, talem equum domo, & parce seu ignosce senectae ejus, nec turpi, sive potius non turpi. Quibus verbis in equo generoso senectam vult esse non turpem, sed viridem & honestam satis & pulchram quae in equis vilioribus & ignavis turpis merito ac jure dico dici debeat. Sic namque & Horatius optat sibi senectutem quidem, sed nec turpem, nec cithara carentem. Utque phrasis illa poëtae, nec turpi &c. sit mollior, non erit ab re si post domo, colon ponatur, ut aliquantum quiescat auditor, hunc in modum:
--- abde domo; nec turpi ignosce senectae.
Deinde potuisset Poëta dicere, & non turpi ignosce, &c. vel, & nec turpi &c. Sed hoc, nec turpi est elegantius, antiquiusque; & in se ista quae modo dixi, comprehendit. Nec turpe certe ita dictum videtur, ut furtrum nec manifestum . Haec mea est Servio consentiens sententia, quam notam tibi esse volui, ut videas, quid objici tuae mutationi possit; quanquam non dubito, quin & ipse haec videas. Certe tua si vera esset scriptura, aut si mutandum putasses veterem, cur non ita scripsit poëta;
--- abde domo, turpique ignosce senectae.
Postremo consensum omnium librorum & interpretum veterum magni apud omnes merito fieri debent. Nam quod ratione hiatus interdum depravati sint veterum codices (ut in Lucretio ostendisse memini, ubi & tuum hunc locum laudavimus) nihil aut parum te juvat. Nam id ex vett. libb. aut grammaticis deprehendi debet, qui hic contra te testimonium dicunt. Verum jam satis de hoc loco. Accipe hunc a nobis etiam ex hoc poëta locum ut puto idoneum. Extremo libro ubi de Palinuro, sic legendum puto.
Aenean credam, quid enim, fallacibus austris
Et caelo, totius deceptus fraude sereni?

Sic enim habent vett. Codices quibus sum usus. Sic etiam Servius est interpretatus, cujus verba sunt ista: QUID ENIM, quid ni? Cur non? FRAUDE SERENI, Serenitatis, ut, servantissimus aequi. Alii legunt Deceptus fraude sereni caeli. Ita Servius, in quo illa verba postrema, Alii legunt &c. adulterina puto. Absunt enim a vet. codice optimo, quem habeo. Sententia est; Quid enim? (quae indignantis est particula, male, eam Servius explicat, pro, quid ni? Cur non? ea namque contrariam sententiam nostrae explicationi afferunt) Ergo Quid enim? credamne Aeneam ventis infidelibus, & caelo, cum sciam varietatem coeli, & ipsemet sim deceptus a coelo sereno, ab ipsa serenitate? Serenum autem pro serenitate, omnibus est notum. In eodem Servio lib. VI. ibi fere, --- foliis tantum ne carmina manda, &c. ubi commemorat de Sibylla, quae petierit pro libris suis a rege Tarquinio, ait eam poposcisse CCC. Philippeos solidos, qui aurei tum maxime pretiosi habiti sint. Sic enim habet idem ille codex. Recte solidos appellat, nummos illos Philippeos, appellat eosdem & Aureos. Quod observatu dignum videtur. Nam id probe convenit juri nostro, in quo solidus & Aureus idem fere sunt. Antiquiores nummos quosdam eo fere precio quo Realin est noster Aureus, vocabant Aureos; posteriores, Solidos. In eodem Servio initio fere lib. III. Georg. ad illum versum --- ac navali surgentes aere columnas, legendum puto ex eod. cod. alteram ante Circum videmus, &c. vulg. arcum. In Circo equidem alteram collocatam existimo, non ad Arcum, Fabianum puta, aut similem. Mox eodem lib. ubi de equorum coloribus, ex eodem vet. Cod. legend. videtur; GLAUCI autem sunt selineis oculis, id est quodam splendore perfusis, quasi •σεληνειους• ...... nam eadem ratione gemma quaedam Selenitis dicitur, & interpretatio illa de quodam splendore &c. omnino flagitant hanc nostram scripturam, non ut vul. est felineis. Quod certe barbarum est nomen. Versu autem praecedente, SPADICES, quos phoeniciatos vocant professos myrteos, vetus codex habet pressos myrteos. Quod non intelligo. Si otium esset, plura possem colligere. Sed eo certe minime abundo, & tuae diligentiae omnia servata malim, quam scio esse incredibilem, ut mirer, te in Servio edendo diem diffindere velle in reditum ex Italia tuum. Melius profecto feceris si istic remaneas, & eum cum Lectionibus, expolitum nobis hac proxima hyeme praestes, quod tuo tamen commodo fiat. In Statio hisce diebus observavi rectius legi posse initio lib. II.
--- prior hausit arenas.
Ungula,
&c.
Vulg. habenas. Haurire est fodere Virgilio & aliis.
---- latus haurit apertum, &c.
Immo ipse Statius initio lib. III.
Ipse timet casus, haustaque informis arena, &c.
Commodius etiam eodem lib. II. legeretur ex U.C.
Expulerat caelo gelidas Aurora tenebras
Rorantes excussa comas, vultumque sequenti
Sole rubens ----

In tuis Lectionibus, miror librum Ovidii te vocare Transformationes, cum & veteres Scriptores & libri semper eum Metamorphoseon indice insigniant; Transformationum, quod equidem sciam, nunquam: & verbum illud sit, ni fallor, barbarum. Et lib. II. cap. XX. emendatio loci Plautini illa, pariter nunc me ars adjuvet, non satis commoda videtur. Optat enim Poëta illis auditoribus i. e. civibus Romanis Martem secundum (cui maxime studebant Romani) si benigne ipsum audiant. Hinc ea sunt in Amphitr. prologo:
Vidi Neptunum, Virtutem, Victoriam,
Martem, Bellonam commemorare, quae bona
Vobis fecissent?

Et in Captivis:
--- Valete indies justissimi
Domi bellique duellatores optumi.

Et in Casina:
--- Valete, bene rem gerite & vincite
Virtute vera, quod fecistis antidhac.

Et Mercatore;
--- & lege & legionibus
Hos fugitastis Quirites, successis bonis.
&c.
Et Poenulo;
Valete atque adjuvate ut vos servet Salus.
Et eleganter in Rudente;
Valete, ut hostes vestri diffidant sibi.
Vides te ut velim multitudine obruere. Iudicium tamen tibi relinquo; mihi certe Mars hic mirifice placet. Et quod in Casina est,
Aures votivae si sunt &c.
non videtur nequam, si votivas pro avido accipiatur, ut in Lucret. ostendi, recte autem Ennius; Propter aurium (inquit) aviditatem theatra replentur. De Cap. IV. lib. II. alias ad te scripsi, & edidi in Lucret. in verbo ESCUNT, quam observationem nostram sibi sumpsit totam DIONYSIUS ille thyrsiger, ut multa alia nostra, quae in Cic. emendaram facile agnosces fucum & fraudem, si vel semel ejus in Cic. Annotationes percurras. Hic ille est qui mihi plagium, quod ego crimen indignissimum hom. studioso puto, imposuit. Vidisti credo jam Annotationes. Ecquid in iis praeclari, quod quidem non fit alienam, invenias, nescio. Ego certe ostensurum aliquando me credo, quid de hoc ejus partu sentiendum sit. Indigne autem tuas omnes emendationes AURATO tribuit, nusquam tui etiam facta mentione, nisi uno in loco, qui est in lib. I. de Leg. ubi de notitiis illis inchoatis agitur, quem tamen Aurato etiam tribuit. Te vero extremo illo libro laudat, quia ad eum locum pervenerat, ut est verisimile, cum in me ita baccharetur; cupiebat scilicet te quoque in meum caput excitare adversarium, ut in oratione omnes nostrates fere appellarat. Idem est ejus judicium de aliis tuis scriptis; quasi vero citra AURATI operam nihil praestare quis possit. Malim profecto omnia ea capita, quae ab AURATO te profiteris ipse habere, circumscripta, quam ut invidis & improbis haec fenestra calumniandi aperiatur. Certe ego & frater tuus hac de re inter nos conquerimur saepenumero. Quid autem KAR. UTENHOVIUS ad AURATUM perscripserit, ex fratris literis cognosce. Miror, miror inquam, tale in Flandro, seu Belga judicium, qui te tamen optime cognitum habeat. Sed moliantur illi, machinentur, adulentur etiam AURATO, quid velint, nihil tamen egerint, & fragili cupientes illidere dentem, offendent solido. Hinc vides, mi CANTERE, non omnium appetendam esse amicitiam. Audi quaeso, quid hisce proximis diebus mihi accident. FRUTERIUS noster, proh dolor, mense Martio extremo hic diem obiit suum, consumptis assidua illa tussi pulmonibus. Moriens vero suos labores & libros mihi legabat. Hoc alii invidentes: qui & ipso usi erant familiariter, eos labores me ignorante (nam non statim a morte eos pudore deterritus petiveram) descripserunt: erant autem illi & mihi perfamiliares. Cum eos tandem intellexissem id jam quasi perfecisse; multis utrinque habitis sermonibus, conjeci eos propterea descripsisse, ut vel sibi eos vindicarent, vel quod me putarent plagiarium fore. Hic ......, tam audacis & impudentis facinoris, longius progressi sunt. Scripserat aliquot Epigrammata FRUTERIUS, ea cum peterem, noluerunt reddere, quod dicerent Verisimilia tantum mihi legata, non, Epigrammata. Cupiebant scilicet & illa describere. Impetravi tandem ea fide data, me, remissurum. Petunt intra triduum. Nego illis me redditurum: & ne in illorum scribarum manus & calamos rursum incideret ad RAEVARDUM & propinquos eum libellum mitto. Tum illi fremere, & mihi litem minari. Imo in jus me vocant acerbe condicta die. Venio, non comparent. Volebant credo pacisci. Venitur ad paciscendum. Ibi contumeliis ita sum acceptis, ut DIONYSIUM non sapere, sed furere dixisses. Reditur in jus, nihil tamen agitur. Tandem convenitur. Sic & haec Tragoedia in illorum caput recidet. Quid ergo inquies, opera FRUTERII non habes? Minime. Habeo Collectanea quaedam inchoata, libros in quibus maxime laboravit, Varronem, Festum, Catullum, &c. Nonium, & id genus alios non habeo, & illi scribae se negant habere, quod falsiss. esse scio. Ajunt se habuisse, sed ubi nunc sint se ignorare. Haec de FRUTERIO nostro, cujus existimationem si tuendam suscipiam, nemo est qui mihi id vitio vertere debeat, cum heredem me reliquerit. Cum autem hunc annum recolo, notandum mihi nigro lapillo video, tam infestum eum habui. Verum bene habet. Christianum me esse memini, hoc est, patientiss. & acerbissima quaeque aequo animo ferre debere. Haec fere habui in praesentia quae scriberem. Caeterum ut primo quoque tempore rescribas, te quaeso & oro. Commodissime autem id poteris, si opera Oporini ad Plantinum literas tuas cures. Nam & ego has ad Plantinum dedi, ut qui possit & velit hoc officium nobis praestare. Ante Nundinas fac ut habeamus literas, tum enim oportune illis respondebimus. Hoc unum a te rogo, mi CANTERE, ut si me amas, ab Oporino impetres Gellium illum manuscriptum, de quo aliquando ad me scripsisti: eumque una ad Plantinum mittas. Optima fide curabo ut remittatur, ubi eo tribus aut quatuor mensibus ero usus; nam quod excusabas eum librum non esse valde veterem, omniaque in eo desiderari Graeca, non tanti facio, ut omnino libro carendum putem.
Quare hac in re fac, amabo te, ut pietatem tuam experiar. Vale CANTERE Doctissime. Parisiis, XIV. Kal. Iulias. Anno DOMINI MDLXVI.

Tuus

OB. GIPHANIUS.